Чытальная зала

Пампуй новае каталiцкае прылажэнне "Малiтоўнiк"!

МАЛІТОЎНІК

Пытаннi i адказы

«Какие улицы относятся к вашей парафии?...»

Signum sanctae crucis

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Oratio dominica

Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.

Salutatio angelica

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Symbolum Аpostolorum

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae, et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Gloria Patri

Gloria Patri et Filio et  Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Angelus

V.: Angelus Domini nuntiavit Mariae.
R.: Et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria...

V.: Ecce ancilla Domini.
R.: Fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave Maria...

V.: Et Verbum caro factum est.
R.: Et habitavit in nobis.
Ave Maria...

V.: Ora pro nobis, sancta Dei Genеtrix.
R.: Ut digni  efficiamur promissionibus Christi.

Oremus:

Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut, qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem  ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Christum Dominum nostrum.
R.: Amen.

Requiem aeternam

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen.

Angele Dei

Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna illumina, custodi, rege et guberna. Amen.